HISTORIA LIBRI II REGUM

CAPUT III: De regno Isboseth

#II Reg. II

Abner autem princeps exercitus Saul tulit Isboseth, et circumduxit eum per castra, id est ubicunque dispersus erat exercitus, et creavit eum regem super reliquas tribus. Vel per castra intellige Manaim locum munitissimum, ubi inunxit eum in regem. Erat autem Isboseth tunc quadraginta annorum, et duobus annis regnavit super Israel. David vero septem annis, et sex mensibus regnavit in Hebron super domum Juda. Eo tempore ortum est intestinum bellum inter Hebraeos. Porro egressus est Abner et pueri ejus de castris in Gabaon. Joab autem et pueri David occurrerunt eis ad piscinam Gabaon, et convenit inter eos, quod duodecim tantum ex utraque parte pugnarent in medio exercituum, et apprehenso unusquisque capite comparis sui defixit gladium in latus contrarii, et ceciderunt simul. Ob hoc dictus est locus ille ager Robustorum. Josephus tamen videtur velle, quod pueri David superstites occiderunt compares suos. Ortum est autem bellum inter reliquos, et fugit Abner cum suis. Erant autem cum Joab duo fratres ejus, quorum Asaei velocissimus, quasi unus de capreis, persequebatur Abner cum suis instantissime. Cui Abner: Noli me sequi, ne compellar confodere te, et non potero levare faciem meam ad Joab. Ille vero noluit declinare, et percussit eum Abner in inguine aversa hasta, id est cum ligno posteriori, non cum mucrone hastae, vel versa ad eum hasta. Persequentibus autem Joab, et Abisai, fugiente Abner sol occubuit, et venerunt ad collem aquaeductus. In cujus summitate congregati sunt ad Abner filii Benjamin in cuneum unum, et ait Abner ad Joab. Nunquid vis desaevire, usque ad deletionem fratrum tuorum. At ignoras, quod non gratis moritur jugulo, qui provocat hostem. Cessavit ergo Joab, et omnis exercitus persequi eos. Porro Abner cum suis nocte illa transiens Jordanem, venit ad Isboseth in Manaim. Joab vero, et viri ejus tulerunt Asael, et sepelierunt eum in sepulcro patris sui in Bethlehem, et redierunt ad David in Hebron.